PODPOR NÁS !

Praeterea quoniam scio plerosque impios non aliam ob causam nolle credere Deum esse, mentemque humanam a corpore distingui, quam quia dicunt haec duo a nemine hactenus potuisse demonstrari: Etsi nullo modo iis assentiar, sed contra rationes fere omnes, quae pro his quaestionibus a magnis viris allatae sunt, cum satis intelliguntur, vim demonstrationis habere putem, vixque ullas dari posse mihi persuadeam, quae non prius ab aliquibus aliis fuerint inventae: Nihil tamen utilius in Philosophia praestari3 posse existimo, quam si semel omnium optimae studiose quaerantur, tamque accurate et perspicue exponantur, ut apud omnes constet in posterum eas esse demonstrationes. Ac denique quoniam nonnulli, quibus notum est me quandam excoluisse Methodum | [6] ad quaslibet difficultates in scientiis resolvendas, non quidem novam, quia nihil est veritate antiquius, sed qua me saepe in aliis non infeliciter uti viderunt, hoc a me summopere flagitarunt: Ideoque officii mei esse putavi nonnihil hac in re conari. Quicquid autem praestare potui, totum in hoc Tractatu continetur. Non quod in eo diversas omnes rationes, quae ad eadem probanda afferri possent, colligere conatus sim: Neque enim hoc videtur operae pretium esse, nisi ubi nulla habetur satis certa, sed primas tantum et praecipuas ita prosecutus sum, ut jam pro certissimis, et evidentissimis demonstrationibus illas ausim proponere. Addamque etiam tales esse, ut non putem ullam viam humano ingenio patere, per quam meliores inveniri unquam possint, cogit enim me cau|sae [7] necessitas, et gloria Dei, ad quam totum hoc refertur, ut hic aliquanto liberius de meis loquar quam mea fert consuetudo. Atqui quantumvis certas et evidentes illas putem, non tamen ideo mihi persuadeo ad omnium captum esse accommodatas: Sed quemadmodum in Geometria multae sunt ab Archimede, Apollonio, Pappo, aliisve scriptae, quae etsi pro evidentibus etiam, ac certis ab omnibus habeantur, quia nempe nihil plane continent quod seorsim spectatum non sit cognitu facillimum, nihilque in quo sequentia cum antecedentibus non accurate cohaereant, quia tamen longiusculae sunt, et valde attentum lectorem desiderant, non nisi ab admodum paucis intelliguntur: Ita quamvis eas quibus hic utor certitudine et evidentia Geometricas aequare, vel etiam superare existi|mem, [8] vereor tamen ne a multis satis percipi non possint, tum quia etiam longiusculae sunt, et aliae ab aliis pendent: tum praecipue quia requirunt mentem a praejudiciis plane liberam: et quae se ipsam a sensuum consortio facile subducat. Nec certe plures in mundo Metaphysicis studiis, quam Geometricis apti reperiuntur. Ac praeterea in eo differentia est, quod in Geometria cum omnibus sit persuasum nihil scribi solere, de quo certa demonstratio non habeatur, saepius in eo peccant imperiti, quod falsa approbent, dum ea videri volunt intelligere, quam quod vera refutent: Contra vero in Philosophia cum credatur nihil esse de quo non possit in utramque partem disputari, pauci veritatem investigant, et multo plures ex eo quod ausint optima quaeque im|pugnare, [9] famam ingenii aucupantur.